monumenta.ch > Augustinus > sectio 18

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 9, 18
Quia non in finem oblivio erit pauperis : qui videtur nunc in oblivione esse, cum peccatores felicitate huius saeculi florere existimantur, et iusti laborare; sed patientia, inquit, pauperum non periet in aeternum. Quapropter nunc patientia opus est ad perferendos malos, qui iam voluntatibus separati sunt, donec etiam ultimo iudicio separentur.